TEXT ALS PDF

 

Seneca – Briefe an Lucilius, Buch XX.CXIX: Wahrer Reichtum

Docebo quomodo fieri diues celerrime possis.
Quam ualde cupis audire!
nec inmerito: ad maximas te diuitias compendiaria ducam.
Opus erit tamen tibi creditore: ut negotiari possis, aes alienum facias oportet, sed nolo per intercessorem mutueris, nolo proxenetae nomen tuum iactent.
Paratum tibi creditorem dabo Catonianum illum, a te mutuum sumes.
Quantulumcumque est, satis erit si, quidquid deerit, id a nobis petierimus.
Nihil enim, mi Lucili, interest utrum non desideres an habeas.
Summa rei in utroque eadem est: non torqueberis.
Nec illud praecipio, ut aliquid naturae neges — contumax est, non potest uinci, suum poscit — sed ut quidquid naturam excedit scias precarium esse, non necessarium.
Esurio: edendum est.
Utrum hic panis sit plebeius an siligineus ad naturam nihil pertinet:
illa ventrem non delectari vult sed impleri.
Sitio: utrum haec aqua sit quam ex lacu proximo excepero an ea quam multa niue clusero, ut rigore refrigeretur alieno, ad naturam nihil pertinet.
Illa hoc unum iubet, sitim extingui;
utrum sit aureum poculum an crustallinum an murreum an Tiburtinus calix an manus concaua, nihil refert.
Finem omnium rerum specta, et superuacua dimittes.