Seneca – Briefe an Lucilius, Buch V.L: Erkenne die eigenen Fehler!
nemo se avarum esse intellegit, nemo cupidum.
Caeci tamen ducem quaerunt, nos sine duce erramus et dicimus,
"non ego ambitiosus sum, sed nemo aliter Romae potest vivere;
non ego sumptuosus sum, sed urbs ipsa magnas impensas exigit;
non est meum vitium quod iracundus sum, quod nondum constitui certum genus vitae:
adulescentia haec facit."
Quid nos decipimus?
non est extrinsecus malum nostrum:
intra nos est, in visceribus ipsis sedet, et ideo difficulter ad sanitatem pervenimus quia nos aegrotare nescimus.
Si curari coeperimus, quando tot morborum tantas vires discutiemus?
Nunc vero ne quaerimus quidem medicum, qui minus negotii haberet si adhiberetur ad recens vitium;
sequerentur teneri et rudes animi recta monstrantem.
Nemo difficulter ad naturam reducitur nisi qui ab illa defecit:
erubescimus discere bonam mentem.
At mehercules, si turpe est magistrum huius rei quaerere, illud desperandum est, posse nobis casu tantum bonum influere:
laborandum est et, ut verum dicam, ne labor quidem magnus est, si modo, ut dixi, ante animum nostrum formare incipimus et recorrigere quam indurescat pravitas eius.
|