TEXT ALS PDF


Cicero charakterisiert in einer Rede ausführlich die Anhänger der Catilinarischen Verschwörung.

II.19:
Unum genus est eorum, qui, quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen exspectant;
rerum potiri volunt, honores, quos quieta re publica desperant, perturbata se consequi posse arbitrantur.
Quibus hoc praecipiendum videtur, ut desperent se id, quod conantur, consequi posse;
scire enim debent me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in bonis viris, magnam concordiam ordinum, magnas praeterea militum copias; deos denique immortales huic invicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris auxilium esse laturos.
Quodsi iam id, quod summo furore cupiunt, adepti sint, num illi in cinere urbis et in sanguine civium se consules aut dictatores aut etiam reges sperant esse futuros?

II.20:
Alterum genus est aetate iam affectum, sed tamen exercitatione robustum.
Hi sunt homines ex iis coloniis, quas Sulla constituit.
Sunt coloni, qui se in insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque iactaverunt.
Hi dum aedificant tamquam beati, dum familiis magnis, conviviis apparatis delectantur,
in tantum aes alienum inciderunt, ut, si salvi esse velint, Sulla sit ab inferis excitandus.

Hilfen zu den im Text unterstrichenen Wörtern:
perturbata: ergänze: re publica
praecipere: den Rat geben
beatus: hier: wohlhabend, begütert